ELUGERE

ELUGERE
ELUGERE
apud Senec. Consol. ad Polyb. c. 35. de M. Antonio, Eop ipso tempore, quo M. Antonius civium suorum sedit mortisque arbiter, M. Antonii frater duci iubebatur. Tulit hoc tamen tam triste vulnus eadem magnitudine animi, quâ alia omnia adversa toleraverat: Et hoc fuit elugere, viginti legionum sanguine fratri parentare; est luctum ponere, et iusta facere amicis occisis. Veterum enim superstitio fuit, interemptorum Manes quiescere non posse, aut placari, nisi humanis victimis caesis ad tumulos aut tumulis ab ultoribus. Hinc de Virginia Liy. l. 3. Manes Virginiae, mortuae quam vivae feliciores, per tot domos ad expetendas poenas vagati, nullo relicto sonte, tandem quievêrunt. Quare proximis eorum id muneris incumbere credebant, ut hostes mortuorum ulciscerentur, quod mactare in tumulos vocat Stat. Theb.
l. 5. v. 674.
Mactare in Tumulos (quanti pro funeris ultor!)
sicqueve Manibus suorum placatis luctum deponerent. Quam in rem Claudian. pluchre de Laudibus Stiliconis l. 1. v. 97. et seqq.
Pallantis iugulum, Turno moriente, piavit
Aeneas, tractusque rotis ultricibus Hector.
Irato vindicta fuit, vel quaestus Achilli.
Tu neque vesano raptas venalia curru
Funera, nec vanam corpus meditaris in unum
Saevitiam, turmas equitum, peditumque catervas,
Hostilesque globos tumulo prosternis amici.
Inferiis gens tota datur ------
Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. d. l. alibiqueve passim, ut et infra in voce Manes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • DEUIL — Dans le langage courant, le mot «deuil» renvoie à deux significations. Est appelé deuil l’état affectif douloureux provoqué par la mort d’un être aimé. Mais deuil signifie tout autant la période de douleurs et de chagrins qui suit cette… …   Encyclopédie Universelle

  • MANES — I. MANES a quo Manichael haeretici orti sunt, natione Persa suit, prius Cubricus dictus, servus cuiusdam viduae Persicae, quae moriens Manem, (ita enim postmodum appellari voluit, no pristini status meoria remaneret) haeedem instituit, eique non… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • dueil — Dueil, monosyll. Qu on debvroit escrire Doeul, ou deul, ainsi qu on fait Soeur, et Coeur, venans de Soror, et Cor, Car il vient aussi du Latin, Dolor. et seroit ostée l amphibologie d avec Dueil, nom d un village pres Sainct Denys en France, qui… …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”